PESCENNIANA Domus

PESCENNIANA Domus
PESCENNIANA Domus
apud Ael. Spartian. in Pescennio Nigro, c. 12. Domus eius hodie Romae visitur, in campo Iovis, quae appellatur Pescenniana: in qua simulacrum eius in trichoro etc. Ubi tamen Excerpta Spartiani, Palatinus liber et vetus Editio legunt, Pescenniani. Sic apud Eusebium et Hieronymum, domus Vectiliani dicitur, quae aliis auctoribus fere omnibus est Vectiliana. Fasti quoque Casauboniani: Οἶκον Ο῾υεςτιανοῦ pro Ο᾿υεκτινιανοῦ habent. Domus Pescenniani itaque erit domus Pescennii. Nam Pescennianus et Pescennius indifferenter enuntiabant, ut Hermogenes et Hermogenianus. Sic Herodiano l. 5. c. 4. Διαδουμενιανὸς appellatur, qui vulgo est Diadumenus; Tzetzae Diogenianus in Vitis Philosophorum citatur, quem vulgo esse Diogenem nemo ignorat. Salmas. ad Spartian. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CAMPUS Jovis — locus Romae memoratus Spartiano, in Pescennio Nigro, c. 12. Domus eius hodie visitur in Campo Iovis, quae appellabatur Pescenniana: in descriptionibus Urbis praetermittitur aut aliter nominatur. Vide Isaac. Casaubon. Notis ad h. l …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”